monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > sectio 3 > 69 > 48 > 24 > 19 > 38 > sectio 11 > 29 > 4 > sectio 1 > sectio 1 > 54 > 11 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 3 > bnfNAL1615.73 > 8 > sectio 1 > sectio 2 > 13 > sectio 16 > sectio > 42 > bmv343.208 > sectio 1 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 14
FUSCUS ARELLIUS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rem publicam vel in una domo ducem eligere. HISPO ROMANIUS simpliciter putavit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque victum senem non ambientem. de me, inquit, queri non potestis: clamavi: 'non est vobis utilis huius aetatis imperator. ' mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset, quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clamabam: 'ducem senem eligite.'